- BOVES
- BOVESetiam onera olim gestabant, 1. Paralip. c. 12 v. 40. non obstante Proverbiô, cuius meminêre Tullius ad Atticum l. 5. Ep. 15. Quintilian. l. 5. et Amm. Marcellin. l. 16. Clitellae bovi impositae, plane non est nostrum onus. Certe et Aelian. tauros feretro sese submittere et puerum aut puellam cervice, dorsô mulierem gestare, refert, Histor. l. 7. c. 4. et Phile c. 40.Πάτχρηςον ἡ βοῦς καὶ κομίζει φορεῖα,Ad omina aptus bos onera etiam gerit.Unde in Fabulis Ampelus, puer Baccho dilectus, taurum conscendit,Καὶ ςθρασὺς ἵςατο κοῦρος ὑπὲρ βοἐοιο μετώπου,Et audax sedebat puer super bovina fronte:Apud Nonnum Dionysiac. l. 11. v. 167. Atque, ut Poetae Europam, ita Romani histriones Herculem taurô vexerunt, Liber Sepctaculorum, Epigr. 16. v. 3.Vexerat Europen fraterna per aequora taurus:At nunc Alciden taurus in astra tulit.Imo hôc ipsô, quod Salomon aeneo mari boves pro atlantibus supposuit, docuit, hoc animal ad gestanda onera non omnino este inhabile. Nec in India hodieque quidquam frequentius est, quam boves gerulos videre, etc. Vide Bochart. Hieroz. Parte prior. l. 2. c. 30. Ad basternas matronarum, apud Romanos, non equos solum aut mulas iungi consuevisse, sed et Boves, discimus ex Lampridio, qui inter Semiamirica Senatusconsulta, in Heliogab. c. 4. etiam hanc memorat legem, quae pilentô, quae equô sagmariô, quae asinô veheretur, quae carpentô mulari, quae boum etc. Hinc Augustin. de Civ. Dei l. 22. c. 8. Puerum quendam parvulum, cum in area luderet (i. e. in subadivali domû) exorbitantes boves, qui vehiculum trahebant, rotâ obtriverum. Et Eginhardus in Vita Caroli M. Quocumque eundum erat, carpentô ibat: quod bubus iunctis --- trahebatur. Sic ad palatium, sic ad publicum Populi sui conventum, qui annuatim, ob Regni utilitatem, celebrabatur, ire, sic domum redire solebat. Quod vero magis mitum, etiam inter animalia cursui publico destinata, Boves olim fuêre, l. 1. et 53. Cod. Theod. De cursu publico: quâ cos necessitate, una cum asinis ac mulis, Iulianus exemit, apud Socratem Histor. Eccl. l. 3. c. 1. Vide Isaac. Casaubon. Notis ad Lamprid. loc. cit.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.